- BEANUS
- BEANUSStudiosus est novellus, qui ad Academiam nuper accessit, seu potius, qui e trivialis scholae carceribus cluctatus, consuetis ceremonlis Academicae vitae nondum initiatus est. Statuta Academiae Viennensis in Austria: Item quod nullus praesumat superveniemes novos, quos Beanos vocant, indebitis quibuscumque exactionibus gravare aut aliis iniuris aut contumeliis molestare. Ubi Lambecius Beani, inquit, definitio in ipsa nominis sui acrostichide latitat, Beanus Est Animal Nesciens Vitam Studiosorum. Quod vero de exactionibus hîc habetur, clarius, siet ex iis, quae Wendelinus hanc in rem habet Doctr. Polit. l. 2. c. 20. thes. 15. Hodie primus in Academias Germanicas ingressus sit per ritum Depositionis ------ qui altâ nititur vetusiate et ex Atheniensi Academia ad nos manâsse creditur ------ Praeter hunc initiationis ritum, alia invaluit supertoribus annis in plerisque Academiis Germaniae barbaries, quae a communibus Studio sorum iuribus et sacris repellere nititur Tyrones et Novitios, nisi annum integrum iniquissimis se submiserint exagitationibus, et subinde graviora damna largis poculis et sumptuosis dapibus redemerint, etc. Addit, exarsisse in hanc pestem zelum Academiae Rinthelensis, publicô programmate testatum A. C. 1621. Ienensisitem Academiae, A. C. 1635. et 1638. etc. Sed obex nondum petulantiae illi tum poni potuit; donec re ad ipsa Comitia Imperii delatâ, tandem succisa est haec hydra, subinde tamen, ut fertur, variis in locis, occulte adhuc capita lacertosque movens. Penalismum barbariem hanc vocari consuevisse notum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.